Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mgl-1973-06/0008
judicii, sub anno domini MCCCIII, sabbato proximo post octanam pentecostes,
domina Berchta dicta de Nollingen, uxor legitima domini Ottonis dicti Monachi
militis Basiliensis ex una, et domino Johanne dicto de Rinvelden, qui quondam
fuit abbas Rutinensis ecclesie prämonstratensis ordinis, constantiensis dyocesis, ex
parte altera. Dicta domina Berchta, compos mentis et sano corpore, considerans
nihil esse cercius et nihil incercius hora mortis, ob spem retributionis eterne, et in
remedium anime sue et in remedium mariti sui domini Ottonis predicti, et paren-
tum suorum predecessorum, contulit, donavit et tradidit, presento Ottone marito
suo et consentiente, fratri Johanni consanguineo suo predicto, nomine dicti ordinis
premonstratensis, quinque jugera agrorum suorum in Banno ville Wilon, contin-
gua in loco dicto Hofacker, juxta fontem ibidem, Constantiensis diocesis, ac ius
patronatus ecclesiarum villarum Wilon et Nollingen, quantenus ad eam ius patro-
natus spectabat, que parrocie consuenerunt annuatim soluere sexaginta marcas.
Item domina Berchta predicta cum consensu Ottonis mariti sui predicti contulit,
donavit et tradidit omnia bona sua mobilia et immobilia situ in Bannis dictarum
villarum Wilon et Nollingen, que bona consuenerunt annuatim soluere octoginta
maltra frumenti, com omnibus pertinentiis suis et iuribus eorundem. Retento tarnen
usufructu dictorum bonorum sibi et domino Ottoni marito suo predicto pro tempore
vite sue utriusque, scilecit in quinque iugeribus agrorum et in iure patronatus
ecclesiarum predictarum nihil sibi vel marito suo predicto retinuit, immo in pre-
dictum dominum Johannem nomine quo supra tanstulit pleno iure, et ipsim misit
in corporalem possessionem, utendi, fruendi et pacifice fructus percipiendi, volens
etiam ut de dictis bonis mobilibus et immobilibus ad aliquos suos heredes nihil
penitus devoluatur. In fac antem donacione conuenit, quod prefatus frater Johannes
ex rogatu nostro iam multo temporis Spacio elapso, cum mandato abbatis
sui Rytinensis promisit et se obligavit, ut anno presenti incipiat construere Ceno-
bium, id est domum et Oratorium, ubi fratres mansionem possint habere in loco
supradicto, et ibidem se ipsum cum socio et conuerso collocare pro habendo
dinino officio. Deinde antem sciendum est, quod redditus ipsius loco augmentari
contingerit, tot fratres eusdem ordinis locentur ibidem, quod de ipsis redittibus
possunt sustentari, quousque diuina favente clemencia Cenobium et Conventum
in loco predicto augmentatis redditibus valeant ordinem predictum et regulam
suam obseruare. Voluit etiam et ordinavit dicta domina Berchta, ut omnia bona
loco et oratorio predicto nunc donata et in futurum donanda, cum omni fructu,
utilitate et comodo ad ipsum Cenobium et ad personas in eodem domino seruientes
duntaxat permaneant, et idem Cenobium domino abbati premonstratensi obedire
debent et subesse, sicut alie ecclesie ordinis qui sunt sibi subiecte. Insuper, domine
abbas premonstratensis, nos Officiales predictus notum facimus vobis, quod tarn
nobiles quam canonici et civis Basiliensis civitatis disponunt condere suas posses-
siones predicte fundationi, que sita est iuxta Basileam infra unam leucam, in
optimo loco illius provincie, que fundatio seu Cenobium appelatur Celi porta.
Si vos vestrum consilium et auxilium et confirmationem cunaneritis impendere.
Intestimonium premissorum sigillum Curie nostre ad petitionem partium predictarum
duximus presentibus appendendum. Actum et datum Basilee anno et die ut
supra, presentibus testibus fratre Johanne dicto de Tobelheim, fratre Ulrico de
Überlingen, ordinis sancti Johannis, domino Johanne sacerdote dicto Ircher,
Johanne dicto de Menheim, magistro Heinrico Kuchimeister, fratre Johanne
conuerso dicto de Klingental et aliis quam pluribus fide dignis. (ZGO, 5, 365)

(Wir Offizial der Kurie der Diözese Basel. Wir tun jetzt für alle Zukunft
kund, daß im Jahre des Herrn 1303 am Samstag nach der Oktav von Pfingsten,
vor uns als Notar und Richter, Frau Berchta von Nollingen, eheliche Gattin des
Otto Münch, Ritter von Basel einerseits, und Herr Johannes von Rheinfelden,
ehemaliger Abt der Prämonstratenser-Kirche Rüti, in der Diözese Konstanz,
andererseits, sich eingefunden haben. Genannte Frau Berchta übergibt und schenkt,
noch in gesunden Tagen und bei vollem Verstände, in Anbetracht sowohl der

6


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/mgl-1973-06/0008